Show Bible Verses

Click here to show/hide instructions.

Results Beginning With Exodus 1:1 - Jerome's Vulgate

Prev Book Next Book Prev Chap Next Chap

Verse         Other Content       Text
Ex 1:1 C haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
Ex 1:2 C Ruben Symeon Levi Iuda
Ex 1:3 C Isachar Zabulon et Beniamin
Ex 1:4 C Dan et Nepthalim Gad et Aser
Ex 1:5 C erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
Ex 1:6 C quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
Ex 1:7 C filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
Ex 1:8 C surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
Ex 1:9 C et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
Ex 1:10 C venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
Ex 1:11 C praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
Ex 1:12 C quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
Ex 1:13 C oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
Ex 1:14 C atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
Ex 1:15 C dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
Ex 1:16 C praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
Ex 1:17 C timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
Ex 1:18 C quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
Ex 1:19 C quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
Ex 1:20 C bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
Ex 1:21 C et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
Ex 1:22 C praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate

Prev Book Next Book Prev Chap Next Chap

Switch To A Different Translation, Book, And Chapter

Translation Book Chapter

Show Other Content
Top